monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 20
SILO POMPEIUS hac figura narravit: eam vobis sacerdotem promitto, quam incestam nulla facere possit fortuna. potest aliquam servitus cogere: servit et barbaris et piratis, inviolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in vitia saeculi prava consuetudo et iam matronarum vul(ga)tum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari; et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso, leno illam prostituit: populus adoravit; nemo non plus ad servandam pudicitiam contulit quam quod ad violandam attulerat. multum potest ad certum quoque pudici animi propositum hostis gladio: non succumbet, immo, si opus fuerit, pudicitiam vindicabit. incredibilem videor in puella rem promittere; iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio reppulit. Fuit qui illam accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse vobis dubitatio, quae ventura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra, iam iudicatum est.